Canticum Canticorum - 3

12345678

1In lectulo meo, per noctes,
quæsivi quem diligit anima mea :
quæsivi illum, et non inveni.
2Surgam, et circuibo civitatem :
per vicos et plateas
quæram quem diligit anima mea :
quæsivi illum, et non inveni.
3Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem :
Num quem diligit anima mea vidistis ?
4Paululum cum pertransissem eos,
inveni quem diligit anima mea :
tenui eum, nec dimittam,
donec introducam illum in domum matris meæ,
et in cubiculum genetricis meæ.
5(Sponsus)Adjuro vos, filiæ Jerusalem,
per capreas cervosque camporum,
ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit.
6(Chorus)Quæ est ista quæ ascendit per desertum
sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ,
et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?
7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt
ex fortissimis Israël,
8omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi :
uniuscujusque ensis super femur suum
propter timores nocturnos.
9Ferculum fecit sibi rex Salomon
de lignis Libani ;
10columnas ejus fecit argenteas,
reclinatorium aureum, ascensum purpureum ;
media caritate constravit,
propter filias Jerusalem.
11Egredimini et videte, filiæ Sion,
regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua
in die desponsationis illius,
et in die lætitiæ cordis ejus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc