1Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
4Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ;
ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum,
hi fuerunt illic.
5Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea,
et ipse fundavit eam Altissimus ?
6Dominus narrabit in scripturis populorum et principum,
horum qui fuerunt in ea.
7Sicut lætantium omnium
habitatio est in te.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc