1In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :
3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
4Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
5Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
6Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
7Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !
8Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc