Nehemiae - 11

12345678910111213

1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. 2Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. 3Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. 4Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares, 5Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis : 6omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. 7Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, 8et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, 9et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. 10Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin, 11Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, 12et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, 13et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, 14et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. 15Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, 16et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. 17Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun : 18omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor. 19Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo. 20Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua. 21Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis. 22Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. 23Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, 24et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, 25et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus : 26et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, 27et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus, 28et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, 29et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, 30Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. 31Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus 32Anathoth, Nob, Anania, 33Asor, Rama, Gethaim, 34Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, 35et Ono valle artificum. 36Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc