Nehemiae - 10

12345678910111213

1Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias, 2Saraias, Azarias, Jeremias, 3Pheshur, Amarias, Melchias, 4Hattus, Sebenia, Melluch, 5Harem, Merimuth, Obdias, 6Daniel, Genthon, Baruch, 7Mosollam, Abia, Miamin, 8Maazia, Belgai, Semeia : hi sacerdotes. 9Porro Levitæ, Josue filius Azaniæ, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel, 10et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan, 11Micha, Rohob, Hasebia, 12Zachur, Serebia, Sabania, 13Odaia, Bani, Baninu. 14Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Ælam, Zethu, Bani, 15Bonni, Azgad, Bebai, 16Adonia, Begoai, Adin, 17Ater, Hezecia, Azur, 18Odaia, Hasum, Besai, 19Hareph, Anathoth, Nebai, 20Megphias, Mosollam, Hazir, 21Mesizabel, Sadoc, Jeddua, 22Pheltia, Hanan, Anaia, 23Osee, Hanania, Hasub, 24Alohes, Phalea, Sobec, 25Rehum, Hasebna, Maasia, 26Echaia, Hanan, Anan, 27Melluch, Haran, Baana.
28Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum, 29omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei : ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et cæremonias ejus : 30et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris. 31Populi quoque terræ, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universæ manus. 32Et statuemus super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, 33ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. 34Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi : 35et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini : 36et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri : 37et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum. 38Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri. 39Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri : et non dimittemus domum Dei nostri.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc