1Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora. 2Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei : et datæ sunt illis septem tubæ. 3Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. 4Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. 5Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus. 6Et septem angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut tuba canerent. 7Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne f?num viride combustum est. 8Et secundus angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, 9et mortua est tertia pars creaturæ eorum, quæ habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. 10Et tertius angelus tuba cecinit : et cecidit de cælo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum : 11et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. 12Et quartus angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. 13Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli dicentis voce magna : Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc