1Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas : fuitque hæreditas 2eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee et Sabee et Molada 3et Hasersual, Bala et Asem 4et Eltholad, Bethul et Harma 5et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa 6et Bethlebaoth et Sarohen : civitates tredecim, et villæ earum. 7Ain et Remmon et Athar et Asan : civitates quatuor, et villæ earum : 8omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Hæc est hæreditas filiorum Simeon juxta cognationes suas, 9in possessione et funiculo filiorum Juda : quia major erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio hæreditatis eorum.
10Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas : factus est terminus possessionis eorum usque Sarid. 11Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam. 12Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor : et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie. 13Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin : et egreditur in Remmon, Amthar et Noa. 14Et circuit ad aquilonem Hanathon : suntque egressus ejus vallis Jephthaël, 15et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem : civitates duodecim, et villæ earum. 16Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
17Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas : 18fuitque ejus hæreditas Jezraël et Casaloth et Sunem 19et Hapharaim et Seon, et Anaharath 20et Rabboth et Cesion, Abes, 21et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses. 22Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis : civitates sedecim, et villæ earum. 23Hæc est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
24Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas : 25fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph 26et Elmelech et Amaad et Messal : et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath, 27ac revertitur contra orientem Bethdagon : et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad lævam Cabul, 28et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam. 29Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa : eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba : 30et Amma et Aphec et Rohob : civitates viginti duæ, et villæ earum. 31Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
32Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas : 33et cœpit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quæ est Neceb, et Jebnaël usque Lecum : et egressus eorum usque ad Jordanem : 34revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis : 35civitates munitissimæ, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth, 36et Edema et Arama, Asor 37et Cedes et Edrai, Enhasor, 38et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames : civitates decem et novem, et villæ earum. 39Hæc est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
40Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima : 41et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis. 42Selebin et Ajalon et Jethela, 43Elon et Themna et Acron, 44Elthece, Gebbethon et Balaath, 45et Jud et Bane et Barach et Gethremmon : 46et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen, 47et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam : et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui. 48Hæc est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
49Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui, 50juxta præceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim : et ædificavit civitatem, habitavitque in ea. 51Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii : partitique sunt terram.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc