1Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. 2Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. 3Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, 4atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. 5Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. 6Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben : 7et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. 8Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem : 9pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. 10Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. 11Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. 12Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
13Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. 14Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 16Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. 17Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit. 19At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
20Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. 21Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur, 22et Cyna et Dimona et Adada, 23et Cades et Asor et Jethnam, 24Ziph et Telem et Baloth, 25Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ; 26Amam, Sama, et Molada, 27et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, 28et Hasersual et Bersabee et Baziothia, 29et Baala et Jim et Esem, 30et Eltholad et Cesil et Harma, 31et Siceleg et Medemena et Sensenna, 32Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum. 33In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena, 34et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim, 35et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, 36et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum. 37Sanan et Hadassa et Magdalgad, 38Delean et Masepha et Jecthel, 39Lachis et Bascath et Eglon, 40Chebbon et Leheman et Cethlis, 41et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum. 42Labana et Ether et Asan, 43Jephtha et Esna et Nesib, 44et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum. 45Accaron cum vicis et villulis suis. 46Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus. 47Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus. 48Et in monte : Samir et Jether et Socoth 49et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir : 50Anab et Istemo et Anim, 51Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum. 52Arab et Ruma et Esaan, 53et Janum et Beththaphua et Apheca, 54Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum. 55Maon et Carmel et Ziph et Jota, 56Jezraël et Jucadam et Zanoë, 57Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum. 58Halhul, et Besur, et Gedor, 59Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum. 60Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum. 61In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, 62et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum. 63Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc