1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. 2Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon. 3Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth : et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga. 4Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos 5Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon. 6Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse. 7Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas, 8tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus. 9Rex Jericho unus : rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus : 10rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, 11rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, 12rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13rex Dabir unus, rex Gader unus, 14rex Herma unus, rex Hered unus, 15rex Lebna unus, rex Odullam unus, 16rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17rex Taphua unus, rex Opher unus, 18rex Aphec unus, rex Saron unus, 19rex Madon unus, rex Asor unus, 20rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21rex Thenac unus, rex Mageddo unus, 22rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, 23rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus, 24rex Thersa unus : omnes reges triginta unus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc