1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis : 2et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. 3Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. 5Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ? 6Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus. 7Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 8Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri : 9Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ? 10Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. 11Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant. 12Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. 13Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. 14Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. 15Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 17Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. 18Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. 20Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere. 21Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. 22Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent : 23aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. 24Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ? 26Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? 29Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ? 31Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare. 32Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. 34Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc. 35Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 36Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras : 38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, 42et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ? 43Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem : 44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. 46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.
48Ego sum panis vitæ. 49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. 50Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. 52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? 54Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 55Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ; 57qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
60Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. 61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? 62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ? 63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? 64Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. 65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 66Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. 67Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant. 68Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ? 69Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes : 70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ? 72Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc