1Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. 2Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. 4Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. 5Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ? 7Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit. 8Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula. 9Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
10Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. 11Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula. 12Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ? 13Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. 16Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. 17Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.
Respondit itaque Jesus, et dixit eis : 19Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. 20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. 22Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio, 23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent. 26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso : 27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. 28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei : 29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. 30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. 32Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. 34Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis. 35Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. 36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me : 37et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis : 38et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me : 40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41Claritatem ab hominibus non accipio. 42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ? 45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit. 47Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc