1Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. 2Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. 3Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum : 4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi : 5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. 6Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. 7Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. 8Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
9Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. 10Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, 11et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra. 12Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ, 13gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies 14quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.
15Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. 16Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum. 17Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. 18Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. 19Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem : 20sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. 21Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. 22Si nolueris polliceri, absque peccato eris. 23Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. 24Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum. 25Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc