1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. 2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. 3Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. 4At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes : 5diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. 6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres : 7propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. 8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. 9Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. 10Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
11Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. 12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. 13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. 14Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. 15Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. 16Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. 17Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
18Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. 19Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? 20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? 21(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) 22Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
24Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? 25Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam : 27hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 28Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
29Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 30Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ? 32Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. 33Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet. 34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. 35Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
36Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. 37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti : 38et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. 39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est. 40Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic. 41Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ? 43Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti. 44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos. 47Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. 48Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata. 49Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ? 50Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc