1Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos. 2Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum. 3At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ? 4Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere. 5Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud : 6ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus. 7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam : 8et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 10Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. 12Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 14Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei. 15Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ? 18Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus. 19Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. 20At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. 21Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. 22Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones. 23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! 24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire ! 25Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. 26Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ? 27Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 30qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. 31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
32Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. 33Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus : 34et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
35Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis. 36At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ? 37Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ? 39At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini : 40sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. 41Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. 42Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum. 43Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister : 44et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
46Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. 47Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei. 48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. 49Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te. 50Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum. 51Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam. 52Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc