1Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2et aperiens os suum docebat eos dicens : 3Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum. 4Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram. 5Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. 6Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. 7Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. 9Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur. 10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum. 11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me : 12gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. 14Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, 15neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere. 18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. 19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. 20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
21Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. 22Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis. 23Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te : 24relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum. 25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris. 26Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis. 28Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. 29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 32Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
33Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua. 34Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est : 35neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis : 36neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
38Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 39Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram : 40et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium : 41et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 42Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : 45ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos. 46Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ? 47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ? 48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc