1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore, 3et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. 4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ : 6sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. 8Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9Qui habet aures audiendi, audiat.
10Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? 11Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum. 12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis :
et videntes videbitis, et non videbitis.
15Incrassatum est enim cor populi hujus,
et auribus graviter audierunt,
et oculos suos clauserunt :
nequando videant oculis, et auribus audiant,
et corde intelligant, et convertantur,
et sanem eos.
16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt. 17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.
18Vos ergo audite parabolam seminantis. 19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est. 20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud : 21non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
24Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : 25cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? 28Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ? 29Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.
31Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo : 32quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. 33Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. 34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis : 35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.
36Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam. 39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi. 41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem : 42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. 43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. 45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. 46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. 49Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, 50et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium. 51Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam. 52Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ? 55Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ? 56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ? 57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc