1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. 2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 3At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant : 4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ? 5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ? 6Dico autem vobis, quia templo major est hic. 7Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes : 8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. 11Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ? 12Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere. 13Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes : 16et præcepit eis ne manifestum eum facerent. 17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : 18Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,
in quo bene complacuit animæ meæ.
Ponam spiritum meum super eum,
et judicium gentibus nuntiabit.
19Non contendet, neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
20arundinem quassatam non confringet,
et linum fumigans non extinguet,
donec ejiciat ad victoriam judicium :
21et in nomine ejus gentes sperabunt.

22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. 23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ? 24Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. 25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. 26Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? 27Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. 28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet. 30Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit. 31Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. 33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur. 35Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala. 36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 37Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre. 39Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. 40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. 41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. 42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. 44Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. 45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. 47Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. 48At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ? 49Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei. 50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc