1Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt : 3Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, 4terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima, 5precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. 6Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ? 7cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ? 8Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ? 9cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. 10Qui iratus juravit, dicens : 11Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me, 12præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam. 13Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. 14Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. 15Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. 16At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas : 17nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. 18Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam : 19nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
20Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam : 21et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, 22et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. 23Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete. 25Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster. 26Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad : 27nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. 28Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos : 29Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. 30Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. 31Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus : 32ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. 34Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër, 35et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, 36et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, 38et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. 39Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. 40Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. 42Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc