1In gutture tuo sit tuba
quasi aquila super domum Domini,
pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,
et legem meam prævaricati sunt.
2Me invocabunt : Deus meus,
cognovimus te Israël.
3Projecit Israël bonum :
inimicus persequetur eum.
4Ipsi regnaverunt, et non ex me ;
principes exstiterunt, et non cognovi :
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,
ut interirent.
5Projectus est vitulus tuus, Samaria ;
iratus est furor meus in eos.
Usquequo non poterunt emundari ?
6Quia ex Israël et ipse est :
artifex fecit illum, et non est deus ;
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7Quia ventum seminabunt,
et turbinem metent :
culmus stans non est in eo ;
germen non faciet farinam :
quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8Devoratus est Israël ;
nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9Quia ipsi ascenderunt ad Assur,
onager solitarius sibi ;
Ephraim munera dederunt amatoribus.
10Sed et cum mercede conduxerint nationes,
nunc congregabo eos,
et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;
factæ sunt ei aræ in delictum.
12Scribam ei multiplices leges meas,
quæ velut alienæ computatæ sunt.
13Hostias offerent,
immolabunt carnes et comedent,
et Dominus non suscipiet eas :
nunc recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum :
ipsi in Ægyptum convertentur.
14Et oblitus est Israël factoris sui,
et ædificavit delubra ;
et Judas multiplicavit urbes munitas ;
et mittam ignem in civitates ejus,
et devorabit ædes illius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc