1Audite hoc, sacerdotes,
et attendite, domus Israël,
et domus regis, auscultate :
quia vobis judicium est,
quoniam laqueus facti estis speculationi,
et rete expansum super Thabor.
2Et victimas declinastis in profundum ;
et ego eruditor omnium eorum.
3Ego scio Ephraim,
et Israël non est absconditus a me :
quia nunc fornicatus est Ephraim ;
contaminatus est Israël.
4Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum,
quia spiritus fornicationum in medio eorum,
et Dominum non cognoverunt.
5Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus,
et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua :
ruet etiam Judas cum eis.
6In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum,
et non invenient :
ablatus est ab eis.
7In Dominum prævaricati sunt,
quia filios alienos genuerunt :
nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.
8Clangite buccina in Gabaa,
tuba in Rama ;
ululate in Bethaven,
post tergum tuum, Benjamin.
9Ephraim in desolatione erit in die correptionis ;
in tribubus Israël ostendi fidem.
10Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ;
super eos effundam quasi aquam iram meam.
11Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio,
quoniam cœpit abire post sordes.
12Et ego quasi tinea Ephraim,
et quasi putredo domui Juda.
13Et vidit Ephraim languorem suum,
et Juda vinculum suum ;
et abiit Ephraim ad Assur,
et misit ad regem ultorem :
et ipse non poterit sanare vos,
nec solvere poterit a vobis vinculum.
14Quoniam ego quasi leæna Ephraim,
et quasi catulus leonis domui Juda.
Ego, ego capiam, et vadam ;
tollam, et non est qui eruat.
15Vadens revertar ad locum meum,
donec deficiatis, et quæratis faciem meam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc