1Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !
in gladio pereant,
parvuli eorum elidantur,
et fœtæ ejus discindantur !

2Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
3Tollite vobiscum verba,
et convertimini ad Dominum ; et dicite ei :
Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,
et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
4Assur non salvabit nos :
super equum non ascendemus,
nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum :
quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
5Sanabo contritiones eorum ;
diligam eos spontanee :
quia aversus est furor meus ab eis.
6Ero quasi ros ;
Israël germinabit sicut lilium,
et erumpet radix ejus ut Libani.
7Ibunt rami ejus,
et erit quasi oliva gloria ejus,
et odor ejus ut Libani.
8Convertentur sedentes in umbra ejus ;
vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ;
memoriale ejus sicut vinum Libani.
9Ephraim, quid mihi ultra idola ?
Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ;
ex me fructus tuus inventus est.
10Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ?
quia rectæ viæ Domini,
et justi ambulabunt in eis ;
prævaricatores vero corruent in eis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc