1Ephraim pascit ventum,
et sequitur æstum ;
tota die mendacium et vastitatem multiplicat :
et fœdus cum Assyriis iniit,
et oleum in Ægyptum ferebat.
2Judicium ergo Domini cum Juda,
et visitatio super Jacob :
juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
3In utero supplantavit fratrem suum,
et in fortitudine sua directus est cum angelo.
4Et invaluit ad angelum, et confortatus est ;
flevit, et rogavit eum.
In Bethel invenit eum,
et ibi locutus est nobiscum.
5Et Dominus Deus exercituum,
Dominus memoriale ejus.
6Et tu ad Deum tuum converteris ;
misericordiam et judicium custodi,
et spera in Deo tuo semper.
7Chanaan, in manu ejus statera dolosa,
calumniam dilexit.
8Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum ;
inveni idolum mihi :
omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
9Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti :
adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
10Et locutus sum super prophetas,
et ego visionem multiplicavi,
et in manu prophetarum assimilatus sum.
11Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ;
nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
12Fugit Jacob in regionem Syriæ,
et servivit Israël in uxorem,
et in uxorem servavit.
13In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto,
et in propheta servatus est.
14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis :
et sanguis ejus super eum veniet,
et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc