1Vitis frondosa Israël,
fructus adæquatus est ei :
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,
juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.
2Divisum est cor eorum, nunc interibunt ;
ipse confringet simulacra eorum,
depopulabitur aras eorum.
3Quia nunc dicent : Non est rex nobis,
non enim timemus Dominum ;
et rex quid faciet nobis ?
4Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus ;
et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
5Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ;
quia luxit super eum populus ejus,
et æditui ejus super eum exsultaverunt
in gloria ejus, quia migravit ab eo.
6Siquidem et ipse in Assur delatus est,
munus regi ultori.
Confusio Ephraim capiet,
et confundetur Israël in voluntate sua.
7Transire fecit Samaria regem suum
quasi spumam super faciem aquæ.
8Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël ;
lappa et tribulus ascendet super aras eorum :
et dicent montibus : Operite nos,
et collibus : Cadite super nos.
9Ex diebus Gabaa peccavit Israël ;
ibi steterunt.
Non comprehendet eos in Gabaa
prælium super filios iniquitatis.
10Juxta desiderium meum corripiam eos :
congregabuntur super eos populi,
cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11Ephraim vitula docta diligere trituram,
et ego transivi super pulchritudinem colli ejus :
ascendam super Ephraim,
arabit Judas ;
confringet sibi sulcos Jacob.
12Seminate vobis in justitia,
et metite in ore misericordiæ.
Innovate vobis novale ;
tempus autem requirendi Dominum,
cum venerit qui docebit vos justitiam.
13Arastis impietatem,
iniquitatem messuistis :
comedistis frugem mendacii,
quia confisus es in viis tuis,
in multitudine fortium tuorum.
14Consurget tumultus in populo tuo ;
et omnes munitiones tuæ vastabuntur,
sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal
in die prælii, matre super filios allisa.
15Sic fecit vobis Bethel,
a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc