1Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.
2Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. 3Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim : et concepit, et peperit ei filium. 4Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël. 5Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel. 6Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. 7Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. 8Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium. 9Et dixit : Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. 10Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis. 11Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc