1Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus :
Ululate : Væ, væ diei !
3quia juxta est dies,
et appropinquat dies Domini, dies nubis :
tempus gentium erit.
4Et veniet gladius in Ægyptum,
et erit pavor in Æthiopia,
cum ceciderint vulnerati in Ægypto,
et ablata fuerit multitudo illius,
et destructa fundamenta ejus.
5Æthiopia, et Libya, et Lydi,
et omne reliquum vulgus,
et Chub, et filii terræ fœderis,
cum eis gladio cadent.
6Hæc dicit Dominus Deus :
Et corruent fulcientes Ægyptum,
et destruetur superbia imperii ejus :
a turre Syenes gladio cadent in ea,
ait Dominus Deus exercituum.
7Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum,
et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :
8et scient quia ego Dominus,
cum dedero ignem in Ægypto,
et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
9In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus
ad conterendam Æthiopiæ confidentiam :
et erit pavor in eis in die Ægypti,
quia absque dubio veniet.
10Hæc dicit Dominus Deus :
Cessare faciam multitudinem Ægypti
in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
11Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium,
adducentur ad disperdendam terram :
et evaginabunt gladios suos super Ægyptum,
et implebunt terram interfectis.
12Et faciam alveos fluminum aridos,
et tradam terram in manus pessimorum :
et dissipabo terram et plenitudinem ejus
manu alienorum :
ego Dominus locutus sum.
13Hæc dicit Dominus Deus :
Et disperdam simulacra,
et cessare faciam idola de Memphis :
et dux de terra Ægypti non erit amplius,
et dabo terrorem in terra Ægypti.
14Et disperdam terram Phathures,
et dabo ignem in Taphnis,
et faciam judicia in Alexandria.
15Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti,
et interficiam multitudinem Alexandriæ.
16Et dabo ignem in Ægypto :
quasi parturiens dolebit Pelusium,
et Alexandria erit dissipata,
et in Memphis angustiæ quotidianæ.
17Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent,
et ipsæ captivæ ducentur.
18Et in Taphnis nigrescet dies,
cum contrivero ibi sceptra Ægypti,
et defecerit in ea superbia potentiæ ejus :
ipsam nubes operiet,
filiæ autem ejus in captivitatem ducentur.
19Et judicia faciam in Ægypto :
et scient quia ego Dominus.

20Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : 21Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi,
et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas,
ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis,
ut recepto robore posset tenere gladium.
22Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti,
et comminuam brachium ejus forte, sed confractum :
et dejiciam gladium de manu ejus,
23et dispergam Ægyptum in gentibus,
et ventilabo eos in terris.
24Et confortabo brachia regis Babylonis,
daboque gladium meum in manu ejus,
et confringam brachia Pharaonis,
et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
25Et confortabo brachia regis Babylonis,
et brachia Pharaonis concident :
et scient quia ego Dominus,
cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis,
et extenderit eum super terram Ægypti.
26Et dispergam Ægyptum in nationes,
et ventilabo eos in terras :
et scient quia ego Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc