1Et factum est verbum Domini ad me, dicens : 2Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum : 3et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : Hæc dicit Dominus Deus :
O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
4et in corde maris sita.
Finitimi tui qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum :
5abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris :
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
6Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos,
et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico,
et prætoriola de insulis Italiæ.
7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum
ut poneretur in malo :
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
8Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui :
sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
9Senes Giblii et prudentes ejus
habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ :
omnes naves maris, et nautæ earum,
fuerunt in populo negotiationis tuæ.
10Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo
viri bellatores tui :
clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
11Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu :
sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis,
pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum :
ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
12Carthaginenses negotiatores tui,
a multitudine cunctarum divitiarum,
argento, ferro, stanno, plumboque
repleverunt nundinas tuas.
13Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui :
mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
14De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos
adduxerunt ad forum tuum.
15Filii Dedan negotiatores tui ;
insulæ multæ, negotiatio manus tuæ :
dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
16Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum :
gemmam, et purpuram, et scutulata,
et byssum, et sericum, et chodchod
proposuerunt in mercatu tuo.
17Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo :
balsamum, et mel, et oleum, et resinam
proposuerunt in nundinis tuis.
18Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum,
in multitudine diversarum opum,
in vino pingui, in lanis coloris optimi.
19Dan, et Græcia, et Mosel,
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum :
stacte et calamus in negotiatione tua.
20Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
21Arabia et universi principes Cedar,
ipsi negotiatores manus tuæ :
cum agnis, et arietibus, et hædis,
venerunt ad te negotiatores tui.
22Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui :
cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro,
quod proposuerunt in mercatu tuo.
23Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ;
Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
24Ipsi negotiatores tui multifariam,
involucris hyacinthi, et polymitorum,
gazarumque pretiosarum,
quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus :
cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
25Naves maris, principes tui in negotiatione tua :
et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.

26In aquis multis adduxerunt te remiges tui :
ventus auster contrivit te in corde maris.
27Divitiæ tuæ, et thesauri tui,
et multiplex instrumentum tuum :
nautæ tui et gubernatores tui,
qui tenebant supellectilem tuam,
et populo tuo præerant :
viri quoque bellatores tui, qui erant in te,
cum universa multitudine tua quæ est in medio tui,
cadent in corde maris in die ruinæ tuæ :
28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
29Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum :
nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt.
30Et ejulabunt super te voce magna :
et clamabunt amare,
et superjacient pulverem capitibus suis,
et cinere conspergentur.
31Et radent super te calvitium,
et accingentur ciliciis :
et plorabunt te in amaritudine animæ, ploratu amarissimo.
32Et assument super te carmen lugubre,
et plangent te :
Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris ?
33Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari
implesti populos multos :
in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum,
ditasti reges terræ.
34Nunc contrita es a mari :
in profundis aquarum opes tuæ,
et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt.
35Universi habitatores insularum obstupuerunt super te,
et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
36Negotiatores populorum sibilaverunt super te :
ad nihilum deducta es,
et non eris usque in perpetuum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc