1Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :
Euge, confractæ sunt portæ populorum,
conversa est ad me :
implebor ; deserta est :
3propterea hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans.
4Et dissipabunt muros Tyri,
et destruent turres ejus :
et radam pulverem ejus de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
5Siccatio sagenarum erit in medio maris,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :
et erit in direptionem gentibus.
6Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,
gladio interficientur :
et scient quia ego Dominus.

7Quia hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,
regem regum,
cum equis, et curribus, et equitibus,
et cœtu, populoque magno.
8Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus,
et comportabit aggerem in gyro,
et elevabit contra te clypeum :
9et vineas et arietes temperabit in muros tuos,
et turres tuas destruet in armatura sua.
10Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum :
a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,
cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
11Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas :
populum tuum gladio cædet,
et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
12Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas,
et destruent muros tuos,
et domos tuas præclaras subvertent :
et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
13Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum :
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
14Et dabo te in limpidissimam petram,
siccatio sagenarum eris,
nec ædificaberis ultra,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
15Hæc dicit Dominus Deus Tyro :
Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,
et gemitu interfectorum tuorum,
cum occisi fuerint in medio tui,
commovebuntur insulæ ?
16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,
et auferent exuvias suas,
et vestimenta sua varia abjicient,
et induentur stupore :
in terra sedebunt,
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
17et assumentes super te lamentum, dicent tibi :
Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,
quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi ?
18Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,
et turbabuntur insulæ in mari,
eo quod nullus egrediatur ex te.
19Quia hæc dicit Dominus Deus :
Cum dedero te urbem desolatam,
sicut civitates quæ non habitantur ;
et adduxero super te abyssum,
et operuerint te aquæ multæ ;
20et detraxero te cum his qui descendunt in lacum
ad populum sempiternum ;
et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,
cum his qui deducuntur in lacum,
ut non habiteris ;
porro cum dedero gloriam in terra viventium :
21in nihilum redigam te, et non eris :
et requisita non invenieris ultra in sempiternum,
dicit Dominus Deus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc