1Et tu assume planctum super principes Israël, 2et dices : Quare mater tua leæna inter leones cubavit ?
in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?
3Et eduxit unum de leunculis suis,
et leo factus est :
et didicit capere prædam,
hominemque comedere.
4Et audierunt de eo gentes :
et non absque vulneribus suis ceperunt eum,
et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti.
5Quæ cum vidisset quoniam infirmata est,
et periit exspectatio ejus,
tulit unum de leunculis suis ;
leonem constituit eum.
6Qui incedebat inter leones,
et factus est leo :
et didicit prædam capere,
et homines devorare :
7didicit viduas facere,
et civitates earum in desertum adducere :
et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.
8Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis,
et expanderunt super eum rete suum :
in vulneribus earum captus est,
9et miserunt eum in caveam :
in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis,
miseruntque eum in carcerem,
ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.
10Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est :
fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
11Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium,
et exaltata est statura ejus inter frondes,
et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.
12Et evulsa est in ira, in terramque projecta,
et ventus urens siccavit fructum ejus :
marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus :
ignis comedit eam.
13Et nunc transplantata est in desertum,
in terra invia et sitienti.
14Et egressus est ignis de virga ramorum ejus,
qui fructum ejus comedit :
et non fuit in ea virga fortis,
sceptrum dominantium.
Planctus est, et erit in planctum.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc