1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas, 3et dices : Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. 4Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis. 5Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui : sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ in die qua nata es.
6Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo : et dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, dixi, inquam, tibi : in sanguine tuo vive. 7Multiplicatam quasi germen agri dedi te : et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena. 8Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi. 9Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo. 10Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus : 11et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum : 12et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. 13Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
14Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus. 15Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. 16Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est. 17Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quæ dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. 18Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. 19Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus. 20Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ? 21Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis. 22Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. 23Et accidit post omnem malitiam tuam (væ, væ tibi ! ait Dominus Deus), 24et ædificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. 25Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas : 26et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me. 27Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata. 28Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata : 29et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es.
30In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis ? 31Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, 32sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos. 33Omnibus meretricibus dantur mercedes : tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. 34Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
35Propterea, meretrix, audi verbum Domini. 36Hæc dicit Dominus Deus : Quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis, 37ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas : et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. 38Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli. 39Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum : et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia : 40et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis : 41et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis : 42et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te : et quiescam, nec irascar amplius. 43Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiæ tuæ, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. 44Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus. 45Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos : et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos : mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus. 46Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiæ ejus, quæ habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiæ ejus. 47Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
48Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ. 49Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant : 50et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti. 51Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es. 52Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatæ sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas.
53Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum, 54ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas. 55Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram. 56Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ, 57antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum. 58Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
59Quia hæc dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum : 60et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, et suscitabo tibi pactum sempiternum. 61Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo. 62Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus : 63ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os præ confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quæ fecisti, ait Dominus Deus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc