1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, quid fiet de ligno vitis,
ex omnibus lignis nemorum
quæ sunt inter ligna silvarum ?
3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus,
aut fabricabitur de ea paxillus
ut dependeat in eo quodcumque vas ?
4Ecce igni datum est in escam :
utramque partem ejus consumpsit ignis,
et medietas ejus redacta est in favillam :
numquid utile erit ad opus ?
5Etiam cum esset integrum,
non erat aptum ad opus :
quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit,
nihil ex eo fiet operis ?
6Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum,
quod dedi igni ad devorandum,
sic tradam habitatores Jerusalem.
7Et ponam faciem meam in eos :
de igne egredientur,
et ignis consumet eos :
et scietis quia ego Dominus,
cum posuero faciem meam in eos,
8et dedero terram inviam et desolatam,
eo quod prævaricatores extiterint,
dicit Dominus Deus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc