1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. 2Hæc dicit Dominus :
Ecce aquæ ascendunt ab aquilone,
et erunt quasi torrens inundans,
et operient terram et plenitudinem ejus,
urbem et habitatores ejus.
Clamabunt homines,
et ululabunt omnes habitatores terræ,
3a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus,
a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius.
Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,
4pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim,
et dissipabitur Tyrus et Sidon
cum omnibus reliquis auxiliis suis :
depopulatus est enim Dominus Palæstinos,
reliquias insulæ Cappadociæ.
5Venit calvitium super Gazam ;
conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum :
usquequo concideris ?
6O mucro Domini, usquequo non quiesces ?
ingredere in vaginam tuam,
refrigerare, et sile.
7Quomodo quiescet,
cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem,
et adversus maritimas ejus regiones,
ibique condixerit illi ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc