1Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), 2quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens : 3A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis. 4Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque : et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis, 5cum diceret : Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum : 6et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos : neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos. 7Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum. 8Propterea hæc dicit Dominus exercituum : Pro eo quod non audistis verba mea, 9ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt : et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. 10Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ. 11Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem : et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis. 12Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. 13Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes : 14quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. 16Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos. 17Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus, 18Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista : 19Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus : 20et universis generaliter : cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti : 21et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon : 22et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare : 23et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam : 24et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto : 25et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum : 26cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos. 27Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos. 28Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis : 29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum. 30Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet,
et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam :
rugiens rugiet super decorem suum :
celeuma quasi calcantium concinetur
adversus omnes habitatores terræ.
31Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,
quia judicium Domino cum gentibus :
judicatur ipse cum omni carne.
Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
32Hæc dicit Dominus exercituum :
Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,
et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
33Et erunt interfecti Domini in die illa,
a summo terræ usque ad summum ejus :
non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur :
in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.
34Ululate, pastores, et clamate,
et aspergite vos cinere, optimates gregis :
quia completi sunt dies vestri ut interficiamini,
et dissipationes vestræ :
et cadetis quasi vasa pretiosa.
35Et peribit fuga a pastoribus,
et salvatio ab optimatibus gregis.
36Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis,
quia vastavit Dominus pascua eorum :
37et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
38Dereliquit quasi leo umbraculum suum,
quia facta est terra eorum in desolationem
a facie iræ columbæ,
et a facie iræ furoris Domini.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc