1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est : 2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. 3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia : 4duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. 5Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto. 6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. 9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur : 10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. 12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas : 13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis : 14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, 15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est : 17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. 19Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea. 20Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. 21Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 23Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. 24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
28Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 29Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. 30Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. 32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. 34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. 35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, 36et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. 37Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, 38quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc