1Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens : 2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. 3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus : 4septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis. 5Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est : 6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te : 7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem : 9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. 10Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam : 11quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, 12ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
13Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. 14Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo, 15et juxta supputationem frugum vendet tibi. 16Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi. 17Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. 18Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. 20Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ? 21dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum : 22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera. 23Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis : 24unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur. 25Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat. 26Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. 28Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. 29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. 30Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. 31Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum. 32Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi : 33si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. 34Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, 36ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. 38Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, 40sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te, 41et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. 42Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum : 43ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. 44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt : 45et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos : 46et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. 47Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus : 48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, 49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, 50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. 51Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium : 52si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, 53quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. 55Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc