1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. 3Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. 4Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. 5Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, 6eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis. 7Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus : 8portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
9Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, 10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. 11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. 12Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. 14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. 15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. 16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. 17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. 18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
19Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. 20Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. 21Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem : 22orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. 23Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum : poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. 24Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino. 25Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. 26Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia. 27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. 28Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus. 29Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. 30Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. 31Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. 32Coram cano capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
33Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei : 34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos : fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
35Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. 36Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. 37Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc