1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2Loquimini filiis Israël, et dicite eis : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. 3Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor. 4Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. 5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 6Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua : et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 7Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 8Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua : et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 9Sagma, super quo sederit, immundum erit : 10et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 11Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 12Vas fictile quod tetigerit confringetur : vas autem ligneum lavabitur aqua.
13Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. 14Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbæ, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti : 15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum : rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. 16Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum : et immundus erit usque ad vesperum. 17Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. 18Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
19Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. 20Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum : 21et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suæ, polluetur. 22Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. 23Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum. 24Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus : et omne stratum, in quo dormierit, polluetur. 25Mulier, quæ patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo. 26Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit. 27Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam. 28Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suæ : 29et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii : 30qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ ejus. 31Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. 32Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, 33et quæ menstruis temporibus separatur, vel quæ jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc