1Primo tempore alleviata est
terra Zabulon et terra Nephthali :
et novissimo aggravata est via maris
trans Jordanem Galilææ gentium.
2Populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam ;
habitantibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.
3Multiplicasti gentem,
et non magnificasti lætitiam.
Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ;
sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
4Jugum enim oneris ejus,
et virgam humeri ejus,
et sceptrum exactoris ejus
superasti, sicut in die Madian.
5Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,
et vestimentum mistum sanguine,
erit in combustionem,
et cibus ignis.
6Parvulus enim natus est nobis,
et filius datus est nobis,
et factus est principatus super humerum ejus :
et vocabitur nomen ejus,
Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,
Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
7Multiplicabitur ejus imperium,
et pacis non erit finis ;
super solium David, et super regnum ejus sedebit,
ut confirmet illud et corroboret
in judicio et justitia,
amodo et usque in sempiternum :
zelus Domini exercituum faciet hoc.

8Verbum misit Dominus in Jacob,
et cecidit in Israël.
9Et sciet omnis populus Ephraim,
et habitantes Samariam,
in superbia et magnitudine cordis dicentes :
10Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus ;
sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
11Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,
et inimicos ejus in tumultum vertet.
12Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ;
et devorabunt Israël toto ore.
In omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
13Et populus non est reversus ad percutientem se,
et Dominum exercituum non inquisierunt.
14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,
incurvantem et refrenantem, die una.
15Longævus et honorabilis, ipse est caput ;
et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
16Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ;
et qui beatificantur, præcipitati.
17Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus,
et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur :
quia omnis hypocrita est et nequam,
et universum os locutum est stultitiam ;
in omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
18Succensa est enim quasi ignis impietas :
veprem et spinam vorabit,
et succendetur in densitate saltus,
et convolvetur superbia fumi.
19In ira Domini exercituum conturbata est terra,
et erit populus quasi esca ignis ;
vir fratri suo non parcet.
20Et declinabit ad dexteram, et esuriet ;
et comedet ad sinistram, et non saturabitur ;
unusquisque carnem brachii sui vorabit :
Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ;
simul ipsi contra Judam.
21In omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc