1Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito prædare. 2Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ : 3et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina prædari : 4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
5Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens : 6Pro eo quod abjecit populus iste
aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,
et assumpsit magis Rasin,
et filium Romeliæ :
7propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,
et ascendet super omnes rivos ejus,
et fluet super universas ripas ejus ;
8et ibit per Judam, inundans, et transiens :
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum ejus
implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel !
9Congregamini, populi, et vincimini ;
et audite, universæ procul terræ :
confortamini, et vincimini ;
accingite vos, et vincimini.
10Inite consilium, et dissipabitur ;
loquimini verbum, et non fiet :
quia nobiscum Deus.
11Hæc enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me,
ne irem in via populi hujus, dicens :
12Non dicatis : Conjuratio ;
omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est :
et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13Dominum exercituum ipsum sanctificate ;
ipse pavor vester, et ipse terror vester :
14et erit vobis in sanctificationem ;
in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,
duabus domibus Israël ;
in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15Et offendent ex eis plurimi,
et cadent, et conterentur,
et irretientur, et capientur.
16Liga testimonium,
signa legem in discipulis meis.
17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam
a domo Jacob, et præstolabor eum.
18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus
in signum, et in portentum Israël
a Domino exercituum,
qui habitat in monte Sion :
19et cum dixerint ad vos :
Quærite a pythonibus
et a divinis qui strident in incantationibus suis :
numquid non populus a Deo suo requiret,
pro vivis a mortuis ?
20ad legem magis et ad testimonium.
Quod si non dixerint juxta verbum hoc,
non erit eis matutina lux.
21Et transibit per eam, corruet, et esuriet ;
et cum esurierit, irascetur.
Et maledicet regi suo, et Deo suo,
et suscipiet sursum,
22et ad terram intuebitur ;
et ecce tribulatio et tenebræ,
dissolutio et angustia,
et caligo persequens,
et non poterit avolare de angustia sua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc