1Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ?
et quis est iste locus quietis meæ ?
2Omnia hæc manus mea fecit,
et facta sunt universa ista,
dicit Dominus ;
ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,
et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
3Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;
qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;
qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;
qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.
Hæc omnia elegerunt in viis suis,
et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
4Unde et ego eligam illusiones eorum,
et quæ timebant adducam eis ;
quia vocavi, et non erat qui responderet ;
locutus sum, et non audierunt ;
feceruntque malum in oculis meis,
et quæ nolui elegerunt.
5Audite verbum Domini,
qui tremitis ad verbum ejus.
Dixerunt fratres vestri odientes vos,
et abjicientes propter nomen meum :
Glorificetur Dominus,
et videbimus in lætitia vestra ;
ipsi autem confundentur.
6Vox populi de civitate,
vox de templo,
vox Domini
reddentis retributionem inimicis suis.
7Antequam parturiret, peperit ;
antequam veniret partus ejus,
peperit masculum.
8Quis audivit umquam tale ?
et quis vidit huic simile ?
numquid parturiet terra in die una,
aut parietur gens simul,
quia parturivit et peperit
Sion filios suos ?
9Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?
dicit Dominus.
Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?
ait Dominus Deus tuus.
10Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,
omnes qui diligitis eam ;
gaudete cum ea gaudio,
universi qui lugetis super eam :
11ut sugatis et repleamini
ab ubere consolationis ejus ;
ut mulgeatis et deliciis affluatis
ab omnimoda gloria ejus.
12Quia hæc dicit Dominus :
Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,
quam sugetis :
ad ubera portabimini,
et super genua blandientur vobis.
13Quomodo si cui mater blandiatur,
ita ego consolabor vos,
et in Jerusalem consolabimini.
14Videbitis, et gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra quasi herba germinabunt :
et cognoscetur manus Domini servis ejus,
et indignabitur inimicis suis.
15Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigæ ejus,
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis :
16quia in igne Dominus dijudicabit,
et in gladio suo ad omnem carnem ;
et multiplicabuntur interfecti a Domino,
17qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis
post januam intrinsecus,
qui comedebant carnem suillam,
et abominationem et murem :
simul consumentur, dicit Dominus.
18Ego autem opera eorum et cogitationes eorum
venio ut congregem,
cum omnibus gentibus et linguis :
et venient, et videbunt gloriam meam.
19Et ponam in eis signum,
et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes
in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ;
in Italiam et Græciam,
ad insulas longe,
ad eos qui non audierunt de me,
et non viderunt gloriam meam.
Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;
20et adducent omnes fratres vestros
de cunctis gentibus
donum Domino,
in equis, et in quadrigis, et in lecticis,
et in mulis, et in carrucis,
ad montem sanctum meum
Jerusalem, dicit Dominus :
quomodo si inferant filii Israël munus
in vase mundo in domum Domini.
21Et assumam ex eis
in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
22Quia sicut cæli novi et terra nova,
quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
23Et erit mensis ex mense,
et sabbatum ex sabbato :
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,
dicit Dominus.
24Et egredientur, et videbunt cadavera
virorum qui prævaricati sunt in me ;
vermis eorum non morietur,
et ignis eorum non extinguetur :
et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc