1Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion !
induere vestimentis gloriæ tuæ,
Jerusalem, civitas Sancti,
quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te
incircumcisus et immundus.
2Excutere de pulvere, consurge ;
sede, Jerusalem !
solve vincula colli tui,
captiva filia Sion.
3Quia hæc dicit Dominus :
Gratis venundati estis,
et sine argento redimemini.
4Quia hæc dicit Dominus Deus :
In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi,
et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
5Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus,
quoniam ablatus est populus meus gratis ?
Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus,
et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
6Propter hoc sciet populus meus nomen meum
in die illa :
quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.

7Quam pulchri super montes pedes annuntiantis
et prædicantis pacem ;
annuntiantis bonum,
prædicantis salutem,
dicentis Sion :
Regnabit Deus tuus !
8Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem,
simul laudabunt,
quia oculo ad oculum videbunt
cum converterit Dominus Sion.
9Gaudete, et laudate simul,
deserta Jerusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum ;
redemit Jerusalem.
10Paravit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium ;
et videbunt omnes fines terræ
salutare Dei nostri.
11Recedite, recedite ; exite inde,
pollutum nolite tangere ;
exite de medio ejus ; mundamini,
qui fertis vasa Domini.
12Quoniam non in tumultu exibitis,
nec in fuga properabitis ;
præcedet enim vos Dominus,
et congregabit vos Deus Israël.

13Ecce intelliget servus meus,
exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
14Sicut obstupuerunt super te multi,
sic inglorius erit inter viros aspectus ejus,
et forma ejus inter filios hominum.
15Iste asperget gentes multas ;
super ipsum continebunt reges os suum :
quia quibus non est narratum de eo viderunt,
et qui non audierunt contemplati sunt.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc