1Et nunc hæc dicit Dominus
creans te, Jacob,
et formans te, Israël :
Noli timere, quia redemi te,
et vocavi te nomine tuo : meus es tu.
2Cum transieris per aquas, tecum ero,
et flumina non operient te ;
cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
3Quia ego Dominus Deus tuus,
Sanctus Israël, salvator tuus,
dedi propitiationem tuam Ægyptum,
Æthopiam, et Saba, pro te.
4Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,
et gloriosus, ego dilexi te,
et dabo homines pro te,
et populos pro anima tua.
5Noli timere, quia ego tecum sum ;
ab oriente adducam semen tuum,
et ab occidente congregabo te.
6Dicam aquiloni : Da ;
et austro : Noli prohibere :
affer filios meos de longinquo,
et filias meas ab extremis terræ.
7Et omnem qui invocat nomen meum,
in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
8Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ;
surdum, et aures ei sunt.
9Omnes gentes congregatæ sunt simul,
et collectæ sunt tribus.
Quis in vobis annuntiet istud,
et quæ prima sunt audire nos faciet ?
Dent testes eorum, justificentur,
et audiant, et dicant : Vere.
10Vos testes mei, dicit Dominus,
et servus meus quem elegi :
ut sciatis, et credatis mihi,
et intelligatis quia ego ipse sum ;
ante me non est formatus Deus,
et post me non erit.
11Ego sum, ego sum Dominus,
et non est absque me salvator.
12Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci,
et non fuit in vobis alienus :
vos testes mei, dicit Dominus,
et ego Deus.
13Et ab initio ego ipse,
et non est qui de manu mea eruat.
Operabor, et quis avertet illud ?

14Hæc dicit Dominus, redemptor vester,
Sanctus Israël :
Propter vos misi in Babylonem,
et detraxi vectes universos,
et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
15Ego Dominus, Sanctus vester,
creans Israël, rex vester.
16Hæc dicit Dominus,
qui dedit in mari viam,
et in aquis torrentibus semitam ;
17qui eduxit quadrigam et equum,
agmen et robustum :
simul obdormierunt, nec resurgent ;
contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
18Ne memineritis priorum,
et antiqua ne intueamini.
19Ecce ego facio nova,
et nunc orientur, utique cognoscetis ea :
ponam in deserto viam,
et in invio flumina.
20Glorificabit me bestia agri,
dracones, et struthiones :
quia dedi in deserto aquas,
flumina in invio,
ut darem potum populo meo, electo meo.
21Populum istum formavi mihi :
laudem meam narrabit.

22Non me invocasti, Jacob,
nec laborasti in me, Israël.
23Non obtulisti mihi arietem holocausti tui,
et victimis tuis non glorificasti me ;
non te servire feci in oblatione,
nec laborem tibi præbui in thure.
24Non emisti mihi argento calamum,
et adipe victimarum tuarum non inebriasti me :
verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ;
præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me,
et peccatorum tuorum non recordabor.
26Reduc me in memoriam, et judicemur simul :
narra si quid habes ut justificeris.
27Pater tuus primus peccavit,
et interpretes tui prævaricati sunt in me :
28et contaminavi principes sanctos ;
dedi ad internecionem Jacob,
et Israël in blasphemiam.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc