1Accedite, gentes, et audite ;
et populi, attendite :
audiat terra, et plenitudo ejus ;
orbis, et omne germen ejus.
2Quia indignatio Domini super omnes gentes,
et furor super universam militiam eorum :
interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
3Interfecti eorum projicientur,
et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;
tabescent montes a sanguine eorum.
4Et tabescet omnis militia cælorum,
et complicabuntur sicut liber cæli :
et omnis militia eorum defluet,
sicut defluit folium de vinea et de ficu.
5Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;
ecce super Idumæam descendet,
et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
6Gladius Domini repletus est sanguine,
incrassatus est adipe,
de sanguine agnorum et hircorum,
de sanguine medullatorum arietum :
victima enim Domini in Bosra,
et interfectio magna in terra Edom.
7Et descendent unicornes cum eis,
et tauri cum potentibus ;
inebriabitur terra eorum sanguine,
et humus eorum adipe pinguium.
8Quia dies ultionis Domini,
annus retributionum judicii Sion.
9Et convertentur torrentes ejus in picem,
et humus ejus in sulphur ;
et erit terra ejus in picem ardentem.
10Nocte et die non extinguetur,
in sempiternum ascendet fumus ejus,
a generatione in generationem desolabitur,
in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.
11Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ;
ibis et corvus habitabunt in ea :
et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,
et perpendiculum in desolationem.
12Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt,
et omnes principes ejus erunt in nihilum.
13Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,
et paliurus in munitionibus ejus ;
et erit cubile draconum,
et pascua struthionum.
14Et occurrent dæmonia onocentauris,
et pilosus clamabit alter ad alterum ;
ibi cubavit lamia,
et invenit sibi requiem.
15Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,
et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;
illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
16Requirite diligenter in libro Domini, et legite :
Unum ex eis non defuit,
alter alterum non quæsivit ;
quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,
et spiritus ejus ipse congregavit ea.
17Et ipse misit eis sortem,
et manus ejus divisit eam illis in mensuram :
usque in æternum possidebunt eam ;
in generationem et generationem habitabunt in ea.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc