1Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
auferet a Jerusalem et a Juda
validum et fortem,
omne robur panis, et omne robor aquæ ;
2fortem, et virum bellatorem,
judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,
et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
4Et dabo pueros principes eorum,
et effeminati dominabuntur eis ;
5et irruet populus, vir ad virum,
et unusquisque ad proximum suum ;
tumultuabitur puer contra senem,
et ignobilis contra nobilem.
6Apprehendet enim vir fratrem suum,
domesticum patris sui :
Vestimentum tibi est, princeps esto noster,
ruina autem hæc sub manu tua.
7Respondebit in die illa, dicens :
Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum :
nolite constituere me principem populi.
8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos majestatis ejus.
9Agnitio vultus eorum respondit eis ;
et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.
Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
10Dicite justo quoniam bene,
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11Væ impio in malum !
retributio enim manuum ejus fiet ei.
12Populum meum exactores sui spoliaverunt,
et mulieres dominatæ sunt eis.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,
et viam gressuum tuorum dissipant.
13Stat ad judicandum Dominus,
et stat ad judicandos populos.
14Dominus ad judicium veniet
cum senibus populi sui, et principibus ejus ;
vos enim depasti estis vineam,
et rapina pauperis in domo vestra.
15Quare atteritis populum meum,
et facies pauperum commolitis ?
dicit Dominus Deus exercituum.

16Et dixit Dominus :
Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,
et ambulaverunt extento collo,
et nutibus oculorum ibant,
et plaudebant, ambulabant pedibus suis,
et composito gradu incedebant ;
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,
et Dominus crinem earum nudabit.
18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19et lunulas, et torques,
et monilia, et armillas, et mitras,
20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,
et olfactoriola, et inaures,
21et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
22et mutatoria, et palliola,
et linteamina, et acus,
23et specula, et sindones,
et vittas, et theristra.
24Et erit pro suavi odore fœtor,
et pro zona funiculus,
et pro crispanti crine calvitium,
et pro fascia pectorali cilicium.
25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,
et fortes tui in prælio.
26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,
et desolata in terra sedebit.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc