1Domine, Deus meus es tu ;
exaltabo te, et confitebor nomini tuo :
quoniam fecisti mirabilia,
cogitationes antiquas fideles. Amen.
2Quia posuisti civitatem in tumulum,
urbem fortem in ruinam, domum alienorum :
ut non sit civitas,
et in sempiternum non ædificetur.
3Super hoc laudabit te populus fortis ;
civitas gentium robustarum timebit te :
4quia factus es fortitudo pauperi,
fortitudo egeno in tribulatione sua,
spes a turbine,
umbraculum ab æstu ;
spiritus enim robustorum
quasi turbo impellens parietem.
5Sicut æstus in siti,
tumultum alienorum humiliabis ;
et quasi calore sub nube torrente,
propaginem fortium marcescere facies.
6Et faciet Dominus exercituum
omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium,
convivium vindemiæ,
pinguium medullatorum,
vindemiæ defæcatæ.
7Et præcipitabit in monte isto
faciem vinculi colligati super omnes populos,
et telam quam orditus est super omnes nationes.
8Præcipitabit mortem in sempiternum ;
et auferet Dominus Deus
lacrimam ab omni facie,
et opprobrium populi sui auferet
de universa terra :
quia Dominus locutus est.

9Et dicet in die illa :
Ecce Deus noster iste ;
exspectavimus eum, et salvabit nos ;
iste Dominus, sustinuimus eum :
exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
10Quia requiescet manus Domini
in monte isto ;
et triturabitur Moab sub eo,
sicuti teruntur paleæ in plaustro.
11Et extendet manus suas sub eo
sicut extendit natans ad natandum ;
et humiliabit gloriam ejus
cum allisione manuum ejus.
12Et munimenta sublimium murorum tuorum
concident, et humiliabuntur,
et detrahentur in terram usque ad pulverem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc