1Onus Tyri. Ululate, naves maris,
quia vastata est domus
unde venire consueverant :
de terra Cethim
revelatum est eis.
2Tacete, qui habitatis in insula ;
negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
3In aquis multis semen Nili ;
messis fluminis fruges ejus :
et facta est negotiatio gentium.
4Erubesce, Sidon ; ait enim mare,
fortitudo maris, dicens :
Non parturivi, et non peperi,
et non enutrivi juvenes,
nec ad incrementum perduxi virgines.
5Cum auditum fuerit in Ægypto,
dolebunt cum audierint de Tiro.
6Transite maria, ululate,
qui habitatis in insula !
7Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur
a diebus pristinis in antiquitate sua ?
Ducent eam pedes sui
longe ad peregrinandum.
8Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cujus negotiatores principes,
institores ejus inclyti terræ ?
9Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriæ,
et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
10Transi terram tuam quasi flumen, filia maris !
non est cingulum ultra tibi.
11Manum suam extendit super mare ;
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret fortes ejus ;
12et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris,
calumniam sustinens virgo filia Sidonis :
in Cethim consurgens transfreta :
ibi quoque non erit requies tibi.
13Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit :
Assur fundavit eam ;
in captivitatem traduxerunt robustos ejus,
suffoderunt domos ejus,
posuerunt eam in ruinam.
14Ululate, naves maris,
quia devastata est fortitudo vestra.
15Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis : 16Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita :
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit.
17Et erit post septuaginta annos :
visitabit Dominus Tyrum,
et reducet eam ad mercedes suas,
et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ
super faciem terræ ;
18et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino :
non condentur neque reponentur,
quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus,
ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc