1Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti
et tu omnis in tecta ?
2Clamoris plena, urbs frequens,
civitas exsultans ;
interfecti tui, non interfecti gladio,
nec mortui in bello.
3Cuncti principes tui fugerunt simul
dureque ligati sunt ;
omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;
procul fugerunt.
4Propterea dixi : Recedite a me :
amare flebo ;
nolite incumbere ut consolemini me
super vastitate filiæ populi mei ;
5dies enim interfectionis,
et conculcationis, et fletuum,
Domino Deo exercituum,
in valle Visionis,
scrutans murum,
et magnificus super montem.
6Et Ælam sumpsit pharetram,
currum hominis equitis,
et parietem nudavit clypeus.
7Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,
et equites ponent sedes suas in porta.
8Et revelabitur operimentum Judæ,
et videbis in die illa
armamentarium domus saltus.
9Et scissuras civitatis David videbitis,
quia multiplicatæ sunt ;
et congregastis aquas piscinæ inferioris,
10et domos Jerusalem numerastis,
et destruxistis domos ad muniendum murum.
11Et lacum fecistis inter duos muros
ad aquam piscinæ veteris ;
et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,
et operatorem ejus de longe non vidistis.
12Et vocabit Dominus Deus exercituum
in die illa
ad fletum, et ad planctum,
ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
13et ecce gaudium et lætitia,
occidere vitulos et jugulare arietes,
comedere carnes, et bibere vinum :
comedamus et bibamus,
cras enim moriemur.
14Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :
Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,
dicit Dominus Deus exercituum.

15Hæc dicit Dominus Deus exercituum :
Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,
ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :
16Quid tu hic, aut quasi quis hic ?
quia excidisti tibi hic sepulchrum,
excidisti in excelso memoriale diligenter,
in petra tabernaculum tibi.
17Ecce Dominus asportari te faciet,
sicut asportatur gallus gallinaceus ;
et quasi amictum, sic sublevabit te.
18Coronas coronabit te tribulatione ;
quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;
ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,
ignominia domus domini tui.
19Et expellam te de statione tua,
et de ministerio tuo deponam te.
20Et erit in die illa :
vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,
21et induam illum tunica tua,
et cingulo tuo confortabo eum,
et potestatem tuam dabo in manu ejus ;
et erit quasi pater habitantibus Jerusalem
et domui Juda.
22Et dabo clavem domus David
super humerum ejus ;
et aperiet, et non erit qui claudat ;
et claudet, et non erit qui aperiat.
23Et figam illum paxillum in loco fideli,
et erit in solium gloriæ domui patris ejus.
24Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;
vasorum diversa genera,
omne vas parvulum,
a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
25In die illa, dicit Dominus exercituum,
auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,
et frangetur, et cadet,
et peribit quod pependerat in eo,
quia Dominus locutus est.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc