1Et egredietur virga de radice Jesse,
et flos de radice ejus ascendet.
2Et requiescet super eum spiritus Domini :
spiritus sapientiæ et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiæ et pietatis ;
3et replebit eum spiritus timoris Domini.
Non secundum visionem oculorum judicabit,
neque secundum auditum aurium arguet ;
4sed judicabit in justitia pauperes,
et arguet in æquitate pro mansuetis terræ ;
et percutiet terram virga oris sui,
et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
5Et erit justitia cingulum lumborum ejus,
et fides cinctorium renum ejus.
6Habitabit lupus cum agno,
et pardus cum hædo accubabit ;
vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,
et puer parvulus minabit eos.
7Vitulus et ursus pascentur,
simul requiescent catuli eorum ;
et leo quasi bos comedet paleas.
8Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ;
et in caverna reguli
qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
9Non nocebunt, et non occident
in universo monte sancto meo,
quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.

10In die illa radix Jesse,
qui stat in signum populorum,
ipsum gentes deprecabuntur,
et erit sepulchrum ejus gloriosum.
11Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suam
ad possidendum residuum populi sui,
quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto,
et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar,
et ab Emath, et ab insulis maris.
12Et levabit signum in nationes,
et congregabit profugos Israël,
et dispersos Juda colliget
a quatuor plagis terræ.
13Et auferetur zelus Ephraim,
et hostes Juda peribunt ;
Ephraim non æmulabitur Judam,
et Judas non pugnabit contra Ephraim.
14Et volabunt in humeros Philisthiim per mare,
simul prædabuntur filios orientis ;
Idumæa et Moab præceptum manus eorum,
et filii Ammon obedientes erunt.
15Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti,
et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ;
et percutiet eum in septem rivis,
ita ut transeant per eum calceati.
16Et erit via residuo populo meo
qui relinquetur ab Assyriis,
sicut fuit Israëli
in die illa qua ascendit de terra Ægypti.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc