1Non zeles mulierem sinus tui,
ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
2Non des mulieri potestatem animæ tuæ,
ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
3Ne respicias mulierem multivolam,
ne forte incidas in laqueos illius.
4Cum saltatrice ne assiduus sis,
nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
5Virginem ne conspicias,
ne forte scandalizeris in decore illius.
6Ne des fornicariis animam tuam in ullo,
ne perdas te et hæreditatem tuam.
7Noli circumspicere in vicis civitatis,
nec oberraveris in plateis illius.
8Averte faciem tuam a muliere compta,
et ne circumspicias speciem alienam.
9Propter speciem mulieris multi perierunt :
et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
10Omnis mulier quæ est fornicaria,
quasi stercus in via conculcabitur.
11Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt :
colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
12Cum aliena muliere ne sedeas omnino,
nec accumbas cum ea super cubitum :
13et non alterceris cum illa in vino,
ne forte declinet cor tuum in illam,
et sanguine tuo labaris in perditionem.

14Ne derelinquas amicum antiquum :
novus enim non erit similis illi.
15Vinum novum amicus novus :
veterascet, et cum suavitate bibes illud.
16Non zeles gloriam et opes peccatoris :
non enim scis quæ futura sit illius subversio.
17Non placeat tibi injuria injustorum,
sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
18Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi,
et non suspicaberis timorem mortis.
19Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere,
ne forte auferat vitam tuam.
20Communionem mortis scito,
quoniam in medio laqueorum ingredieris,
et super dolentium arma ambulabis.
21Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo,
et cum sapientibus et prudentibus tracta.
22Viri justi sint tibi convivæ,
et in timore Dei sit tibi gloriatio :
23et in sensu sit tibi cogitatus Dei,
et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.
24In manu artificum opera laudabuntur,
et princeps populi in sapientia sermonis sui,
in sensu vero seniorum verbum.
25Terribilis est in civitate sua homo linguosus :
et temerarius in verbo suo odibilis erit.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc