1Noli facere mala, et non te apprehendent :
2discede ab iniquo, et deficient mala abs te.
3Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ,
et non metes ea in septuplum.
4Noli quærere a Domino ducatum,
neque a rege cathedram honoris.
5Non te justifices ante Deum,
quoniam agnitor cordis ipse est :
et penes regem noli velle videri sapiens.
6Noli quærere fieri judex,
nisi valeas virtute irrumpere iniquitates :
ne forte extimescas faciem potentis,
et ponas scandalum in æquitate tua.
7Non pecces in multitudinem civitatis,
nec te immittas in populum :
8neque alliges duplicia peccata,
nec enim in uno eris immunis.
9Noli esse pusillanimis in animo tuo :
10exorare et facere eleemosynam ne despicias.
11Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus,
et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
12Non irrideas hominem in amaritudine animæ :
est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.
13Noli amare mendacium adversus fratrem tuum,
neque in amicum similiter facias.
14Noli velle mentiri omne mendacium :
assiduitas enim illius non est bona.
15Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum,
et non iteres verbum in oratione tua.
16Non oderis laboriosa opera,
et rusticationem creatam ab Altissimo.
17Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.
18Memento iræ, quoniam non tardabit.
19Humilia valde spiritum tuum,
quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.

20Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem,
neque fratrem carissimum auro spreveris.
21Noli discedere a muliere sensata et bona,
quam sortitus es in timore Domini :
gratia enim verecundiæ illius super aurum.
22Non lædas servum in veritate operantem,
neque mercenarium dantem animam suam.
23Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua :
non defraudes illum libertate,
neque inopem derelinquas illum.
24Pecora tibi sunt, attende illis :
et si sunt utilia, perseverent apud te.
25Filii tibi sunt ? erudi illos,
et curva illos a pueritia illorum.
26Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum,
et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
27Trade filiam, et grande opus feceris :
et homini sensato da illam.
28Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam :
et odibili non credas te.
In toto corde tuo
29honora patrem tuum,
et gemitus matris tuæ ne obliviscaris :
30memento quoniam nisi per illos natus non fuisses :
et retribue illis, quomodo et illi tibi.

31In tota anima tua time Dominum,
et sacerdotes illius sanctifica.
32In omni virtute tua dilige eum qui te fecit,
et ministros ejus ne derelinquas.
33Honora Deum ex tota anima tua,
et honorifica sacerdotes,
et propurga te cum brachiis.
34Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis,
et de negligentia tua purga te cum paucis.
35Datum brachiorum tuorum,
et sacrificium sanctificationis offeres Domino,
et initia sanctorum.
36Et pauperi porrige manum tuam,
ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
37Gratia dati in conspectu omnis viventis,
et mortuo non prohibeas gratiam.
38Non desis plorantibus in consolatione,
et cum lugentibus ambula.
39Non te pigeat visitare infirmum :
ex his enim in dilectione firmaberis.
40In omnibus operibus tuis memorare novissima tua,
et in æternum non peccabis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc