1Noli fieri pro amico inimicus proximo :
improperium enim et contumeliam malus hæreditabit :
et omnis peccator invidus et bilinguis.

2Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus,
ne forte elidatur virtus tua per stultitiam :
3et folia tua comedat, et fructus tuos perdat,
et relinquaris velut lignum aridum in eremo.
4Anima enim nequam disperdet qui se habet,
et in gaudium inimicis dat illum,
et deducet in sortem impiorum.

5Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos,
et lingua eucharis in bono homine abundat.
6Multi pacifici sint tibi :
et consiliarius sit tibi unus de mille.
7Si possides amicum, in tentatione posside eum,
et ne facile credas ei.
8Est enim amicus secundum tempus suum,
et non permanebit in die tribulationis.
9Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam,
et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.
10Est autem amicus socius mensæ,
et non permanebit in die necessitatis.
11Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis,
et in domesticis tuis fiducialiter aget.
12Si humiliaverit se contra te,
et a facie tua absconderit se,
unanimem habebis amicitiam bonam.
13Ab inimicis tuis separare,
et ab amicis tuis attende.
14Amicus fidelis protectio fortis :
qui autem invenit illum, invenit thesaurum.
15Amico fideli nulla est comparatio,
et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
16Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis :
et qui metuunt Dominum, invenient illum.
17Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam,
quoniam secundum illum erit amicus illius.

18Fili, a juventute tua excipe doctrinam,
et usque ad canos invenies sapientiam.
19Quasi is qui arat et seminat accede ad eam,
et sustine bonos fructus illius.
20In opere enim ipsius exiguum laborabis,
et cito edes de generationibus illius.
21Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus !
et non permanebit in illa excors.
22Quasi lapidis virtus probatio erit in illis :
et non demorabuntur projicere illam.
23Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus,
et non est multis manifestata :
quibus autem cognita est,
permanet usque ad conspectum Dei.
24Audi, fili, et accipe consilium intellectus,
et ne abjicias consilium meum.
25Injice pedem tuum in compedes illius,
et in torques illius collum tuum.
26Subjice humerum tuum, et porta illam,
et ne acedieris vinculis ejus.
27In omni animo tuo accede ad illam,
et in omni virtute tua conserva vias ejus.
28Investiga illam, et manifestabitur tibi :
et continens factus, ne derelinquas eam :
29in novissimis enim invenies requiem in ea,
et convertetur tibi in oblectationem.
30Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis,
et torques illius in stolam gloriæ :
31decor enim vitæ est in illa,
et vincula illius alligatura salutaris.
32Stolam gloriæ indues eam,
et coronam gratulationis superpones tibi.
33Fili, si attenderis mihi, disces :
et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
34Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam :
et si dilexeris audire, sapiens eris.
35In multitudine presbyterorum prudentium sta,
et sapientiæ illorum ex corde conjungere,
ut omnem narrationem Dei possis audire,
et proverbia laudis non effugiant a te.
36Et si videris sensatum, evigila ad eum,
et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.
37Cogitatum tuum habe in præceptis Dei,
et in mandatis illius maxime assiduus esto :
et ipse dabit tibi cor,
et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc